- COLIUM
- COLIUMin veter. Inscr. apud Tertullian.de Spect. Et nunc ara Conso illi in Circo defossa est, ad primas metas sub terra curn inscriptione eiusmodi, CONSUS CONSILIO, MARS DUELLO, LARES COLIO POTENTES; uti legit Salmasius, pro COMITIO, quod vulgo habetur; domus est seu habitaculum. Lares enim domuum praesides fuêre habiti, unde et Familiares et Domestici cognominati sunt. Glossae, Lares, ςθεοὶ κατοικἰδιοι. Nempe colere. Antiqui absolute dixerunt, pro habitare. A. Gellius, l. 9. c. 4. Sauromatas, qui ultra fluvium longe colunt. Et Varro, aedes possideo et colo. Unde coligo, apud Arnobium, pro domo, l. 2. In penetralibus coliginis perpetuos fovetis focos. Et Colium, proeodem. Lares igitur colio potentes sunt lares familiares ac domestici. Vide Salmas. ad Solin. p. 913. et 914.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.